Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 4

123 et Marcellus qui, si Syracusas cepisset, duo templa se Romae dedicaturum voverat, is idis id RH: is S pr., deinde id add. s. l.: is om. pd quod erat aedificaturus iis rebus ornare quas ceperat noluit: Verres qui non Honori neque virtuti, quem ad modum ille, sed Veneri et Cupidini vota deberet, is Minervae templum spoliare conatus est. ille deos deorum spoliis ornariornari RH: ornare Spd (cf. v, §68) noluit, hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam domum transtulit. viginti et septem praeterea tabulas pulcherrime pictas ex eadem aede sustulit, in quibus erant imagines Siciliae regum ac tyrannorum, quae non solum pictorum artificio delectabant, sed etiam commemoratione hominum et cognitione formarum. ac videte quanto taetrior hic tyrannus Syracusanistyrannus Syracusanis RS: -is -is pk: Syrac. abesse voluit Jacoby fuerit quam quisquam superiorum, quia, cumquia, cum scripsi (quod cum?): quia S: quā RH (unde umquam Orelli, edd.): cum pqk (Cl. Rev. xviii, p. 211) illi tamen ornarintornarint (ornarent H)... sustulit RSH: ornarent... sustulerit pd templa deorum immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta sustulit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme