Book 3
110
quapropter, quoniam Leontina civitas meleont. civ. me p al.: me leont. civ. O, ut videtur, edd. atque legatio propter eam quam dixi causam defecit, mihimet ineunda ratio et via reperiunda est qua ad Aproni quaestum, sive adeo qua ad istius ingentem immanemque praedam possim pervenire. Agri Leontini decumae tertio anno venieruntveneunt O tritici medimnum XXXVI, hoc est tritici mod. cc et XVI milibus. Magno, iudices, magno; neque enim hoc possum negare. itaque necesse est aut damnum aut certe non magnum lucrum fecisse decumanosdecumanos O: -um p rell.; hoc enim solet usu venire iis qui magno redemerunt.
111
quid, si ostendo in hac una emptione lucri fieri tritici mod. c? quid, si cc? quid, si cccquid, si ccc cO: om. rell.? quid, si cccc milia? dubitabitis etiam cui ista tanta praeda quaesita sit? iniquum me esse quispiam dices, qui ex lucri magnitudine coniecturam capiamcapiam cO: faciam rell. furti atque praedae. quid, si doceo, iudices, eos qui cccc mod. lucri faciunt damnum facturos fuisse, si tua iniquitas, si tui ex cohorte recuperatores non intercederent, num quis poterit in tanto lucro tantaque iniquitate dubitare quin propter improbitatemimprobitatem cO: iniquitatem p rell. tuam tamtuam tam Lamb.: tuam O: tam p rell. magnos quaestus feceris, propter magnitudinem quaestus improbus esse volueris?