Book 3
106
Audistis haec, iudices; quae nunc ego omnia praetereo et relinquo. nihil de luxuria Aproni loquor, nihil de insolentia, nihil de permissa ab isto licentianihil de per. ab isto licentia pk: om. rell., nihil de singulari nequitia ac turpitudine: tantum de quaestu ac lucro dicam unius agri et unius anniagri... anni p rell.: anni... agri O, quo facilius vos coniecturam de triennio et de tota Sicilia facere possitis. sed mihi Aetnensium brevis est ratioratio O: oratio p rell; ipsi enim venerunt, ipsi publicas litteras deportaveruntdeportaverunt O: -arunt p rell.; docuerunt vos quid lucelli fecerit homo non malus, familiaris praetoris, Apronius. id, quaeso, ex ipsorum testimonio cognoscite. recita. TESTIMONIVM AETNENSIUMRecita Test. Aetn. d: om. Op al. quid ais? dic, dic, quaeso, clarius, ut populus Romanus de suis vectigalibus, de suis aratoribus, de suis sociis atque amicis audiat. L MED., HS L per deos immortalis! unus ager uno anno trecenta milia mod. tritici et praeterea HS L lucri dat Apronio! tantone minoris decumae venierunt quam fuerunt, an, cum satis magno venissent, hic tantus tamen frumenti pecuniaeque numerus ab aratoribus per vim ablatus est? Vtrum enim horum dixeris, in eo culpa et crimen haerebit.