Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

104 duarum mihi civitatum reliquos feci agros, iudices, fere optimos ac nobilissimos, Aetnensem et LeontinumAetnensem et Leontinum cO: -ium et -orum p rell.. Horum ego agrorum missos faciam quaestus trienni; unum annum eligam, quo facilius id quod institui explicare possim. sumam annum tertium, quod et recentissimus est et ab isto ita administratus ut, cum se certe decessurum videret, non laboraret si aratorem nullum in Sicilianullum in Sic. p rell.: in Sic. nullum O omnino esset relicturus. Agri Aetnensis et Leontini decumas agemus. attendite, iudices, diligenter. Agri sunt feraces, annus tertius, decumanus Apronius.
105 de Aetnensibus perpauca dicam; dixerunt enim ipsi priore actione publice. memoria tenetis Artemidorum Aetnensem, legationis eiuseius om. O principem, publice dicere Apronium venisse Aetnam cum Veneriis; vocasse ad se magistratusmagistratus O: -um p rell., imperasse ut in foro sibi mediomedio foro sibi O lecti sternerentur, cotidie solitum esse non modo in publico, sed etiam de publico convivari; cum in eiuseius Op: eis Mueller non nullos codd. secutus conviviis symphonia caneret maximisque poculis ministraretur, retineriretineri cO: -ere p rell. solitos esse aratores, atque ab eis non modo per iniuriam sed etiam per contumeliam tantum exprimi frumenti quantum Apronius imperasset.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme