Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

102 iam vero ex Hyblensium pactionibus intellegetis, quae factaefactae cO: pactae p rell. (partae q) sunt cum decumano Cn. Sergio, sexiens tantotanto O: tantum p rell. An sexiens tantum quantum? quam quantum satum sit ablatum esse ab aratoribus. recita sationes et pactiones ex litteris publicis. cognoscite pactiones Menaenorum cum Venerio servo. cognoscite item professiones sationum et pactiones Menaenorum. patiemini, iudices, ab sociisa sociis O, ab aratoribus populi Romani, ab eiseis O: his p qui vobis laborant, vobis serviunt, qui ita plebem Romanam ab sese ali volunt ut sibi ac liberis suis tantum supersit quo ipsi ali possint, ab his per summam iniuriam, per acerbissimas contumelias plus aliquanto ablatum esse quam natum sitsit om. O: est Halm (prob. Ziel. p. 195)?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme