Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

94 hunc ordinem si dignitate antecellere non existimabas, ne hoc quidem sciebas, iudicare? antea cum equester ordo iudicaret, improbi et rapaces magistratus in provinciis inserviebant publicanis; ornabant eos quiqui cO: quicunque rell. in operis erant; quemcumque equitem Romanum in provincia viderant, beneficiis ac liberalitate prosequebantur; neque tantum illa res nocentibus proderat quantum obfuit multis, cum aliquid contra utilitatem eius ordinis voluntatemque fecissent. retinebatur hoc tum nescio quo modo quasi communi consilio ab illis diligenter, ut, qui unum equitem Romanum contumelia dignum putasset, ab universo ordine malo dignus iudicaretur:
95 tu sic ordinem senatorium despexisti, sic ad iniurias libidinesquelibidines iniuriasque O (§63 supra) tuas omnia coaequasti, sic habuisti statutum cum animo ac deliberatum, omnis qui habitarenthabitarent p rell.: haberent cO (fort. agerent: i, §149) in Sicilia, aut qui Siciliam te praetore attigissent, iudices reicere ut illud non cogitares tamencogitares tamen, Muell.: cogitares, tamen edd. (tandem?), ad eiusdem ordinis homines te iudices esse venturum? in quibus si ex ipsorum domestico incommodo nullus dolor insideret, tamen esset illa cogitatio, in alterius iniuria sesese O despectos dignitatemque ordinis contemptam et abiectam. quod mehercule, iudices, mihi non mediocriter ferendum videtur; habet enim quendam aculeum contumelia, quem pati pudentes ac viri boni difficillime possunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme