Book 3
92
Segestam item ad immunem civitatem Venerius Symmachus decumanus immittitur. is ab isto litteras adfert, ut sibi contra omnia senatus consulta, contra omnia iuracontra omnia iura om. Op (hic et sen. cons.), contraque legem Rupiliam extra forum vadimonium promittant aratores. audite litteras quas ad Segestanos miserit. LITTERAE C. VERRIS. hic Venerius quem ad modum aratores eluserit, ex una pactione hominis honesti gratiosique cognoscite; in eodem enimenim p rell.: om. O genere sunt cetera.
93
Diocles est Panhormitanus, Phimes cognomine, homo inlustris ac nobilisnobilis cO: nobilis arator p rell. (om. Arabat). arabat is agrum conductum in Segestano; nam commercium in eo agro nemini est; conductum habebat HS sex milibus. pro decumaPro decuma om. cO, cum pulsatus a Venerio esset, deciditdecidit cO: dedit rell. HS xvi et medimnismedimnis om. codd. DCLIIII. id ex tabulis ipsiusipsius tabulis O cognoscite. NOMEN DIOCLIS PANHORMITANI. huic eidem Symmacho C. Annaeus Brocchus senator, homo eo splendore, ea virtute, qua omnes existimatis, nummos praeter frumentum coactus est dare. Venerione servo te praetore talis vir, senator populi Romani, quaestui fuit?