Book 3
90
Petrini, cum eorum decumae magno addictae essent, tamen invitissimi P. Naevio Turpioni, homini improbissimo, qui iniuriarum Sacerdote praetore damnatus est, HS liiHS lii cO: HS VII p rell. dare coacti sunt. itane dissolute decumas vendidisti ut, cum esset medimnum HS xv, venissent autem decumae medimnum III, hoc est HS xxxxv, lucri decumano HS r.ll darentur? at permagno decumas eius agri vendidisti. videlicet gloriatur non Turpioni lucrum datum esse, sed Petrinis pecuniam ereptam.
91
quid? Halicyenses, quorum incolae decumas dant, ipsi agros immunis habent, nonne huic eidem Turpioni, cum decumae c med. venissent, HS xv dare coacti sunt? si id quod maxime vis posses probare, haec ad decumanos lucra venisse, nihil te attigisse, tamen hae pecuniae per vim atque iniuriam tuam captae etet secl. Muell. (§71 supra): esset O conciliatae tibi fraudi ac damnationi esse deberent; cum vero hoc nemini persuadere possis, te tam amentem fuisse ut Apronium etet O: ac p rell. Turpionem, servos homines, tuo liberumque tuorum periculo divites fieri velles, dubitaturum quemquam existimas quin illis emissariis haec tibi omnis pecunia quaesita sit?