Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

83 atque in hoc genere audaciae multo etiam impudentius in decumis Acestensium versatus est; quas cum addixisset eidem illi Docimo, hoc est TertiaeTertiae cO: om. p rell., tritici modium v, et accessionem ascripsisset HS MD, coegit Acestensis a Docimo tantundem publice accipere; id quod ex Acestensium publico testimonio cognoscite. recita. TESTMIONIVM PVBLICUM. AudistisRec. test. pub. p (man. rec. in lacuna ut §168 infra): om. rell. quanti decumas acceperit a Docimo civitas, tritici modium v et accessionem: cognoscite nunc quanti se vendidisse rettulerit. LEX DECVMIS VENDVNDIS C. VERRE PR. hoc nomine videtisvidetis cO: vidistis p rell. tritici modium CI3 CI3 CI3mod. viiii O: modios ∞ ∞ ∞ milia p de capite esse dempta, quae cum de populi Romani victu, de vectigalium nervis, de sanguine detraxisset aerari, Tertiae mimae condonavit. Vtrum impudentius ab sociis abstulit an turpius meretrici dedit an improbius populo Romano ademit an audacius tabulas publicas commutavit? ex horum severitate te ulla vis eripiet aut ulla largitio? non eripieteripiat... eripit O. sed si eripuerit, non intellegis haec quae iam dudum loquor ad aliam quaestionem atque ad peculatus iudicium pertinere?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme