Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

80 itaque cum Philinus Herbitensis, homo disertus et prudens et domi nobilis, de calamitate aratorum et de fuga et de reliquorum paucitate publice diceret, animadvertistis, iudices, gemitumgemitum iudices O (§§25, 61) populi Romani, cuius frequentia huic causae numquam defuit.qua de paucitate aratorum alio loco dicam: nunc illud quod praeteriipaene praeterii falso vulg. non omnino relinquendum videtur. nam, per deos immortalis, quod de capite isteiste cO: ipsi p rell. dempsit, quo tandem modo vobis non modo ferendum, verum etiam audiendum videtur?
81 Vnus adhuc fuit post Romam conditam, —di immortales faxint, ne sit alter!—cui res publica totam setotam se Op: se totam edd. traderet temporibus et malis coacta domesticis, L. Sulla. hic tantum potuit ut nemo illo invito nec bona nec patriam nec vitam retinere posset; tantum animi habuit ad audaciam ut dicere in contione non dubitaret, bona civium Romanorum cum venderet, se praedam suam vendere. eius omnis res gestas non solum obtinemus, verum etiam propter maiorum incommodorum et calamitatum metum publica auctoritate defendimus: unum hoc aliquot senatus consultisconsultis senatus O reprehensum, decretumque est ut, quibus ille de capite dempsisset, ii pecunias in aerarium referrent. statuit senatus hoc ne illihoc, ne illi edd. pler. (sed cf. e.g. §169 infra) quidem esse licitum cui concesserat omnia, aa om. p populo factarumab ipso fact. coni. Hotom. quaesitarumque rerum summas imminuere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme