Book 3
76
anno secundo cum emisset Apronius decumas tritici modium XXVDCCCxxvċdċccc O: xxvċ miliaċ dcccZZZ p: xxv mil. q et ipse Herbitam cum illa suailla sua VcO: illa p rell. praedonum copia manuque venisset, populus publice coactus est ei conferre lucri tritici modium XXI et accessionis HS oo oo. de accessione dubito an Apronio ipsi data sit merces operae atque impudentiae: de tritici quidem numero tanto quis potest dubitare quin ad istum praedonem frumentarium sicut Agyrinense frumentum pervenerit?anno tertio vero in hoc agro consuetudine usus est regia. solere aiunt reges barbaros Persarum ac Syrorum pluris uxores habere, hisis V autem uxoribus civitates attribuere hoc modo: haec civitas mulieri inmulieri in Hotom.: mulierem V: mulieri p rell. redimiculum praebeat, haec in collum, haec in crinis. ita populos habent universos non solum conscios libidinis suae, verum etiam administros.