Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

7 an si qua in re contra rem meam decrevisset decrevisset HO: decresset p rell. aliquid iniuria, iure ei meme ei d inimicum esse arbitrarerearbitrarere Hotom.: arbitrarer codd.: cum omnia contra omnium bonorum rem causam rationem utilitatem voluntatemque fecerit, quaeris cur ei sim inimicus cui populus Romanus infestus estest HO: sit p rell.? qui praesertim plus etiam quam pars virilis postulat pro voluntate populi Romani oneris ac muneris suscipere debeam.quid? illa quae leviora videntur esse non cuiusviscuivis O animum possunt movere, quod ad tuam ipsius amicitiam ceterorumque hominum magnorumhominum magnorum HcO: omnium maiorum p rell. atque nobilium faciliorem aditum istius habet nequitia et audacia quam cuiusquam nostrum virtus et integritas? odistis hominum novorum industriamindustriam HcO: -as p rell., despicitis eorum frugalitatem, pudorem contemnitis, ingenium vero et virtutem depressam exstinctamque cupitis: Verrem amatis!

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme