Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

69 ingerebat iste Artemidorum Cornelium medicum et Tlepolemum Cornelium pictoremArtemidorum... pictorem VO (nisi quod Artemidolorum habet V, ut ċTċ lepodemum O): Artemidorum medicum Cornelium pictorem et Tlepolemum p rell. et eius modieiusmodi O: huiusce modi V: huiusm. p (ii, §184) recuperatores, quorum civis Romanus nemo erat, sed Graeci sacrilegi iam pridem improbi, repente Cornelii. videbant Agyrinenses, quicquid ad eos recuperatores Apronius attulisset, illum perfacile probaturum: condemnari cum istius invidia infamiaque malebant quam ad eius condiciones pactionesque accedere. quaerebant quae in verba recuperatores daret. respondebat, Sl PARERETsi pareret cO (separẽt) al. (§55 supra; Div. §56): si paret V edd. ADVERSVS EDICTVM FECISSE; qua in requa in re pk: in qua re V: qua re cO: quae (d) se in iud. Lamb. in mg. 1584 (falso ex N) in iudicio dicturum esse aiebataiebat VcO: dicebat rell. (§55 supra). iniquissimis verbis, improbissimis recuperatoribus conflictari malebant quam quicquam cum isto sua voluntate decidere. summittebat iste Timarchidem qui moneret eos, si saperent, ut transigerent. pernegabant. 'quid ergo? in singulos HS quinquagenis milibus damnari mavultis?' Malle dicebant. tum iste clare omnibus audientibus, 'qui damnatus erit,' inquit, 'virgis ad necem caedetur.' hic illi flentes rogare atque orare coeperunt ut sibi suassuas sibi O segetes fructusque omnis arationesque vacuas Apronio tradere liceret, ut ipsi sine ignominia molestiaque discederent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme