Book 3
62
non meherculemehercle O haec quae loquor crederem, iudices, tametsi vulgo audieram, nisi mecum ipse senex, cum mihi atque huic voluntati accusationis meae lacrimanslacrumans V gratias ageret, summa cum auctoritate esset locutus. statuitur, ut dico, eques Romanus annos prope Lxxxx natus in Aproni convivio, cum interea Apronius caput atque os suum unguento confricaretconfricaret O: perfricaret p rell.. 'quid est, Lolli?' inquit; 'tu nisi malo coactus recte facere nescis?' homo quid ageret, taceretQuid est... taceret in mg. p2: om. q responderet, quid faceret denique illa aetate et auctoritate praeditus nesciebat. Apronius interea cenam ac pocula poscebat; servi autem eius, qui et moribus isdem essent quibus dominus et eodem genere ac loco nati, praeter oculos Lolli haec omnia ferebant. ridere convivae, cachinnare ipse Apronius, nisi forte existimatis eum in vino ac ludoludo scripsi: lucro cOp: lustro Lgg. 5, 27: lustris Muell. (cf. Post Red. ad Senat. §13): luxu vulg. non risisse qui nunc in periculo atqueatque O exitio suo risum tenere non possitistis O. ne multa, iudices: his contumeliis scitote Q. Lollium coactum ad Aproni leges condicionesque venisse.