Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

6 et in hoc homine saepe a me quaeris, Hortensi, quibus inimicitiis aut qua iniuria adductus ad accusandum descenderim? Mitto iam rationem offici mei necessitudinisque Siculorum: de ipsis tibi inimicitiis respondeo. an tu maiores ullas inimicitias putas esse quam contrarias hominum sententias acac HO: et rell. dissimilitudines studiorum ac voluntatum? fidem sanctissimam in vita qui putat, potest ei non inimicus esse qui quaestor consulem suum consiliis commissis, pecunia tradita, rebus omnibus creditis spoliare, relinquere, prodere, oppugnare ausus sit? pudorem acac HOp: et rell. pudicitiam qui colit, potest animo aequo istius cotidiana adulteria, meretriciam disciplinam, domesticum lenocinium videre? qui religiones deorum immortalium retinere vult, ei qui fana spoliarit omnia, qui ex tensarum orbitis praedari sit ausus, inimicus non esse qui potest? qui iure aequo omnis putat esse oportere, is tibi non infestissimus sit, cum cogitet varietatem libidinemque decretorum tuorum? qui sociorum iniuriis provinciarumque incommodis doleat, is in te non expilatione Asiae, vexatione Pamphyliae, squalore et lacrimis Siciliae concitetur? qui civium Romanorum iura ac libertatem sanctam apud omnis haberi velithaberi velit HcO: habere volt pk, is non tibi plus etiam quam inimicus esse debeat, cum tua verbera, cum securis, cum cruces ad civium Romanorum supplicia fixas recordetur?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme