Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

61 nam quid ego de Q. Lollio, iudices, dicamdicam iudices O (§§25, 80), equite Romano spectato atque honesto? clara res est quam dicturus sum, tota Sicilia celeberrima atque notissima. qui cum araret in Aetnensi, cumque is ager Apronio cum ceteris agris esset traditus, equestri vetere illa auctoritate et gratia fretus adfirmavit se decumanis plus quam deberet non daturum. refertur eius sermo ad Apronium. enim vero iste ridere ac mirari Lollium nihil de Matrinio, nihil de ceteris rebus audisse. mittit ad hominem Venerios. hoc quoque attendite, apparitores a praetore adsignatos habuisse decumanum, si hochoc VcO: om. p rell. mediocre argumentum videri potest istum decumanorum nomine ad suos quaestus esse abusum. adducitur a Veneriis atque adeo attrahitur Lollius, commodumcommodum Lamb. marg. 1584: commodo O (i. e. -dū): commode p rell. praeter V postmodum. (Postmodum cum... recubuisset, statuitur Klotz) cum Apronius e palaestra redisset, et in triclinio quod in foro Aetnae straverat recubuisset. statuitur LolIius in illo tempestivo gladiatorum convivio.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme