Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

59 esto; falsam de illis habuit opinionem, malam de vobis; verum tamen, cum de Siculis male mereretur, civis Romanos coluit, iis indulsit, eorum voluntati et gratiae deditus fuit. iste civis Romanos? at nullis inimicior aut infestior fuit. Mitto vincla, mitto carcerem, mitto verbera, mitto securis, crucem denique illam praetermitto quam iste civibus Romanis testem humanitatis in eos ac benivolentiae suae voluit esse,—mitto, inquam, haec omnia atque in aliud dicendi tempus reicio; de decumis, de civium Romanorum condicione in arationibus disputo; qui quem ad modum essent accepti, iudices, audistis ex ipsis; bona sibi erepta esseesse om. V dixeruntdixerunt VO: dixere rell..

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme