Book 3
35
illa vero praeclara est clausula edicti, quod omnium controversiarum quae essent inter aratorem et decumanum, si uter velit, edicit se recuperatores daturum. primum quae potest esse controversia, cum is qui petere debet aufert, et cum is non quantum debetur sed quantum commodum est aufert, ille autem unde ablatum est iudicio suum recuperare nullo modo potest? deinde in hoc homo luteus etiam callidus ac veterator esse vult, quod ita scribit, SI VTER VOLETvelit Oq, RECVPERATORES DABO. quam lepide se furari putat! Vtrique facit potestatem, sed utrum ita scripserit, 'si uter volet' an 'si decumanus voletdec. velit O,' nihil interest; arator enim tuos istos recuperatores numquam volet.
36
quid? illa cuius modi sunt quae ex tempore ab Apronio admonitus edixit? Q. Septicio, honestissimo equite Romano, resistente Apronio et adfirmante se plus decuma non daturum, exoritur peculiare edictum repentinum, ne quis frumentum de area tolleret antequam cum decumano pactus esset. ferebat hanc quoque iniquitatem septicius et imbri frumentum corrumpi in area patiebatur, cum illud edictum repente uberrimum et quaestuosissimum nascitur, ut an te Kalendas Sextilis omnis decumas ad aquam deportatas haberent.