Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

34 erit tamen in aratores lenior quam videtur. nam qui in decumanos octupli iudicium se daturum edixit, idem habuit in edicto se in aratorem in quadruplum daturum. quis hunc audet dicere aratoribus infestum aut inimicum fuisse? quanto lenior est quam in publicanum! edixit ut, quod decumanus edidisset sibi dari oportere, id ab aratore magistratus Siculus exigeret. quid est reliquiest reliqui c F p rell.: reliqui est O iudici quod in aratorem dari possitpossit O: posset rell. (iii, §140)? 'non malum est,' inquit, 'esse istam formidinem, ut, cum exactum sit ab aratore, tamen ne se commoveat reliquus metus iudici sit.' si iudicio vis a me exigere, remove Siculum magistratum: si hanc vim adhibes, quid opus est iudicio? quis porro erit quinquin pk: qui O: qui non rell. malit decumanis tuis dare quod poposcerint, quam ab adseculis tuis quadruploquadruplo cO: quadrupli rell. condemnari?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme