Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

29 atque ut intellegatis cuius modi ista iudicia in octuplum, cuius modi istius de cohorte recuperatores existimati sint, sic attendite. ecquem putatis decumanumdecumanum putatis O, hac licentia permissa ut tantum ab aratore quantum poposcisset auferret, plus quam deberetur poposcisse? considerate cum vestris animis vosmet ipsi ecquem putetis, praesertim cum id non solum avaritiaavaritia VcO: sine avaritia p rell. sed etiam imprudentia accidere potuerit. multos necesse est. at ego omnis dico plus, ac multo plusac multo plus VcO: om. rell. (habet p omnis plus quam dec. abst. mediis omissis), quam decumamdecumam VO: -as p rell. abstulisse. cedo mihi unum ex triennio praeturae tuae qui octupli damnatus sit. damnatus? immo vero in quem iudicium ex edicto tuo postulatum sit. nemo erat videlicet aratorum qui iniuriam sibi factam queri posset, nemo decumanorum qui grano amplius sibi quamsibi quam Vp rell.: quam sibi O deberetur deberi professus esset. immo vero contra rapiebat et asportabat quantum a quoque volebat Apronius, omnibus autem locis aratores spoliati ac vexati querebantur; neque tamen ullum iudicium reperietur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme