Book 3
3
itaque hoc, iudices, ex homine clarissimo atque eloquentissimoatque eloq. om. O1, L. Crasso, saepe auditum est, cum se nullius rei tam paenitere diceret quam quod C. Carbonem umquam in iudicium vocavisset; minus enim liberas omnium rerum voluntates habebat, et vitam suam pluribus quam vellet observari oculis arbitrabatur. atque ille his praesidiis ingeni fortunaeque munitus tamen hac cura continebatur, quam sibi nondum confirmato consilioconsilio confirmato O fort. recte (confirm. sc. sibi: cf. De Repub. §30; Cluent. §13) sed ineunte aetate susceperat, cumcum scripsi: quo codd. (e quom, credo): quamquam Bake, Koch, Mueller minus etiam praecipiturprecipitur H: percip. cO: perspicitur rell. edd. eorum virtus et integritas qui ad hanc rem adulescentuli, quam qui iam firmata aetateVerba quam qui iam firmata aetate abesse malim; cf. J. J. Hartman, Mnemosyne, xl, p. 450 descendunt. illi enim, ante quam potuerunt existimare quanto liberior vita sit eorum qui neminem accusarint, gloriae causa atque ostentationis accusant: nos qui iam et quid facere et quantum iudicarequantum iudicare scripsi: quantulum dicere cO (credo ex quantūludicare): quantulum iudicare rell. praeter H (quantulum, omissis reliquis) possemus ostendimus, nisi facile cupiditates nostras teneremus, numquam ipsimet nobis praecideremus istam licentiam libertatemque vivendi.