Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

225 vellem etiam hoc posset dicere, nihil ad se istam rationem pertinere, per quaestores rem frumentariam esse administratam. ne id quidem ei licetliceret p2 dicere, propterea quod ipsius litterae recitantur ad civitates de ternis denariis missae. quae est igitur defensio? 'feci quod arguis; coegi pecuniascepi pec. O maximas cellae nomine; sed hoc mihi licuit, vobis si prospicitis licebit.' periculosum provinciis genus iniuriae confirmari iudicio, perniciosum nostrovestro O ordini populum Romanum existimare non posse eos homines qui ipsi legibus teneantur leges in iudicando religiose defendere. atque isto praetore, iudices,, non solum aestimandi frumenti modus non fuit, sed ne imperandi quidem; neque enim id quod debebaturdebetur cO, sed quantum commodum fuitfuit s. l. p2 imperavit. summam faciam vobis ex publicis litterisliteris pub. O (§120) ac testimoniis civitatum frumenti in cellam imperati: reperietis quinquiens tanto, iudices amplius istum quam quantum in cellam ei sumerein cellam ei sumere pk: ei om. VO, ante in cellam habent dett. sumere codd. (praeter O. sumere et): sumere ei Halm. edd. licitum sit civitatibus imperasse. quid ad hanc impudentiam addi potest, si et aestimavit tanti ut homines ferre non possent, et tanto plus quam erat ei concessum legibus imperavit?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme