Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

223 at enim est quiddam quod, etiamsi palam in defendendo 9 non dicetnon dicet V: non dicit p rell. praeter O (non dicat) Hortensius, tamen ita dicet ut vos id suspicari et cogitare possitis, pertinere hoc ad commodum senatorium, pertinere ad utilitatem eorum qui iudicent, qui in provinciis cum potestate aut cum legationeaut cum leg. p rell.: aut (atque O) leg. VO se futuros aliquando arbitrentur. praeclaros verovero VcO: viros p rell. existimas iudices nos habere, quos alienis peccatis concessuros putes quo facilius ipsis peccare liceat. ergo id volumus populum Romanum, id provincias, idid om. V socios nationesque exteras existimare, si senatores iudicent, hoc certe unum genus infinitae pecuniae per summam iniuriam cogendae nullo modo posse reprehendi? quod si ita est, quid possumus contra illum praetorem dicere qui cotidie templum tenet, qui rem publicam sisteresb'sistere cO negat posse nisinisi VcO: ni p rell. ad equestrem ordinem iudicia referantur?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme