Book 3
24
hunc, uti dicere institui, principem Verres ad fortunasad fortunas cO: ad evertendas fortunas p rell. aratorum vexandas diripiendasque esse voluit: huius audaciae nequitiae crudelitati fidelissimos socios optimosque civis scitota hoc praetore traditos, iudices, atque addictos fuisse novis institutis et edictis, tote Hieronica lege, quem ad modum anteaantea Opq: ante V (ii, §82; §12 supra) dixi, reiecta acac V: et p rell. repudiata.
25
primum edictum, iudices, auditeaudite iudices O (§80 infra) praeclarum: quantum decumanus edidisset aratorem sibi decumae dare oportere, ut tantum arator decumano dare cogeretur. quo modo? quantum poposcerit Apronius, dato. quid est hoc? utrum praetoris institutum in socios an in hostis victos insani edictum atque imperium tyranni? ego tantundem dabotantundem dabo V (cf. §201 infra): tantum dem p Lamb. edd.: tantundem rell. quantum ille poposcerit? poscet omne quantum exaravero. quid omne? plus immo etiam, inquit, si volet. quid tum? quid censes? aut dabis aut contra edictum fecisse damnabere. per deos immortalis, quid est hoc? veri enim simileenim simile VcO: simile enim p rell. non est.