Book 3
210
non habes ne ex his quidem hominibus qui nuper fuerunt ullum auctorem istius aestimationis. quo mequae me O igitur aut ad quaeatque p exempla revocas? ab illis hominibus, qui tum versati sunt in re publica cum et optimi mores erant et hominum existimatio gravis habebatur et iudicia severa fiebantet... fiebant s.l. p2, ad hanc hominum libidinem ac licentiam me abducis, et, in quos aliquid exempli populus Romanus statui putat oportere, ab iis tu defensionis exempla quaeris? non fugio ne hos quidem mores, dum modo ex his ea quae probat populus Romanus exempla, non ea quae condemnat sequamur. non circumspiciam, non quaeram foris: habeohabeo p, ut cO: habes sive habeas rell. iudices tecum principes civitatis, P. Servilium et Q. Catulum, qui tanta auctoritate sunt, tantis rebus gestis, ut in illo antiquissimorum clarissimorumqueantiquissimorum clarissimorumque cO: antiquorum et clarissimorum p rell. hominum, de quibus antea dixi, numero reponantur.