Book 3
190
secuti sunt avariores magistratus, qui tamen in avaritia sua non solum viam quaestus invenerunt, verum etiam exitum ac rationem defensionis. instituerunt semper in ultima ac difficillima ad portandum localoca ad portandum p dett. frumentum imperare, ut vecturae difficultate ad quam vellent aestimationem pervenirent. in hoc genere facilior est existimatio quam reprehensio, ideo quod eum qui hoc facit avarum possumus existimare, crimen in eoin eo O: in eum pk constituere non tam facile possumus, quod videtur concedendum magistratibus nostris esse ut iis quo loco velint frumentum accipere liceat. itaque hoc est quod multi fortasse fecerunt, sed ita multi ut ii quos innocentissimosinnocentissimos pO. In `F' afuisse non credo meminimus aut audivimusaudivimus V: audimus p: vidimus cO non fecerint.