Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

189 hoc reprehendo, quod, cum in Sicilia HS binis tritici modius esset, ut istius epistula ad te missa declarat, summum HS ternis, id quod et testimoniis omniumomnium cO: omnibus p rell. et tabulis aratorum planum factum antea est, tum iste pro tritici modiis singulis ternos ab aratoribus denariosden. ternos ab arat. O exegit; hoc crimen est, ut intellegas non ex aestimatione neque ex ternis denariis pendere crimen, sed ex coniunctioneconiectione O annonae atque aestimationis. etenim haec aestimatio nata est initio, iudices, non ex praetorum aut consulum, sed ex civitatum et aratorumcivit. et arat. p: arat. et (atque) civit. rell. edd. commodo. nemo enim fuit initio tam impudens qui, cum frumentum deberetur, pecuniam posceret. certe hoc ab aratore primum est profectum, aut ab ea civitate cui imperabatur; cum aut frumentum vendidisset aut servare vellet aut in eum locum quo imperabaturimperabatur cO: imper. frumentum p rell. portare nollet, petivit in benefici loco et gratiae ut sibi pro frumento quanti frumentum esset dare liceret. ex huiuscehuiusce modi pO: huius modi edd. modi principio atque ex liberalitate et accommodatione magistratuum consuetudo aestimationis introducta est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme