Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

187 anulo est aureo scriba donatus, et ad eam donationem contio est advocata. quod erat os tuum, cum videbas in contionein contione om. O, secl. edd. recc. eos homines quorum ex bonis istum anulo aureo donabasistum anulo aureo donabas cO: iste anulus aureus donabatur p rell., qui ipsi anulos aureos posuerant liberisque suis detraxerant, ut esset unde scriba tuus hoc tuum munus ac beneficium tueretur? quae porro praefatio tuae donationistua praef. donat. O edd. recc. fuit? illa scilicet vetus atque imperatoria, QVANDOQVE TV QVIDEMquidem p rell. praeter O, in quo est quid: unde tu... quid? in proelio etc., Pluygers IN PROELIO, IN BELLO, IN RE MILITARI—cuius ne mentio quidem te praetore ulla facta est: an illa, QVANDOQVE TV NVLLA VMQVAM MIHI IN CVPIDITATE AC TVRPITVDINE DEFVISTI OMNIBVSQVE IN ISDEM FLAGITIIS MECVM ET IN LEGATIONE ET IN PRAETVRA ET HIC IN SICILIA VERSATVS ES, OB EASeas O: hasce p rell. RES TE, QVONIAM REte quoniam re O: quoniam te p rell. LOCVPLETAVI, HOC ANVLO AVREO DONO? vera haec fuisset oratio; neque enim iste anulus aureus abs te datus istum virum fortem, sed hominem locupletem esse declarat. ita eundem anulum ab alio datum testem virtutis duceremus, abs te donatum comitem pecuniae iudicamus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme