Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

182 nam si potest ista pecunia sine aratorum iniuria detrahi, populus Romanus habeat, in tantis praesertim aerari angustiis; sin autem et populus Romanus voluit, et aequum est itaest ita O: ita est rell. solvi aratoribus, tuus apparitor parva mercede populipopuli mercede O conductus de aratorum bonis praedabitur? et in hac causa scribarum ordinem in me concitabit Hortensius et eorum commoda a me labefactari atque oppugnari iura dicet? quasi vero hoc scribis ullo exemplo sit aut ullo iureaut ullo iure sit O concessum. quid egoego p et pler.: ergo VO vetera repetam aut quid eorum scribarum mentionem faciam quos constat sanctissimos homines atque innocentissimos fuisse? nonnon praeterit V me fugit, iudices, vetera exempla pro fictis fabulis iam audiri atque haberi: in his temporibus versabor miseris ac perditis. nuper, Hortensi, quaestor fuisti. quid tui scribae fecerint, tu potes dicere: ego de meis hoc dico, cum in eadem ista Sicilia pro frumento pecuniam civitatibus solverem et mecum duos frugalissimos homines scribas haberem, L. Mamilium et L. Sergium, non modo istas duas quinquagesimas, sed omnino nummum nullum cuiquam esse deductum.dicerem hoc mihi totumtotum mihi p esse attribuendum, iudices, si illi umquam hoc a me postulassent, si umquam omnino cogitassent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme