Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

181 ex omni pecunia quam aratoribus solvere debuisti certis nominibus deductiones fieri solebant, primum pro spectatione et collybo, deinde pro nescio quo cerario. haec omnia, iudices, non rerum certarum, sed furtorum improbissimorum sunt vocabula. nam collybus esse qui potest, cum utuntur omnes uno genere nummorum? cerarium vero—quidquid cO: quid vocas p rell.? quo modo hoc nomen ad rationes magistratus, quo modo ad pecuniam publicam adlatum est? nam illud genus tertium deductionis erat eius modi, quasi non modo liceret sed etiam oporteret, nec solum oporteret sed plane necesse essetplane necesse esset O rell. Muell.: necesse esset plane edd. recc.. scribae nomine de tota pecunia binae quinquagesimae detrahebantur. quis tibi hochoc tibi O concessit, quae lex, quae senatus auctoritas, quae porro aequitas, ut tantam pecuniam scriba tuus auferretauferret p: averreret c, averret O: averteret al. (§224 infra) sive de aratorum bonis sive de populi Romani vectigalibus?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme