Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

18 L. Octavio et C. Cottae consulibus senatus permisit ut vini et olei decumas et frugum minutarum, quas anteante O1: ante te rell. (§43 infra) quaestores in Sicilia vendere consuessent, Romae venderent, legemque his rebus quam ipsis videretur dicerentdicerent cO1: edicerent p rell.. cum locatio fieret, publicani postularunt quasdam res ut ad legem adderent neque tamen a ceteris censoriis legibus recederent. contra dixit isis om. O qui casu tum Romae fuit, tuus hospes, Verres,—hospes, inquam, et familiaris tuus,—Sthenius hic Thermitanus. consules causam cognoruntcognorunt O: cognoverunt rell.; cum viros primarios atque amplissimos civitatis multos in consilium advocassent, de consili sententia pronuntiarunt se lege Hieronica vendituros.
19 itane vero? prudentissimi viri summa auctoritate praediti, quibus senatus legum dicendarum in locandis vectigalibus omnem potestatem permiserat populusque Romanus idemRomanus idem om. O iusserat, Siculo uno recusante cum amplificatione vectigalium nomen Hieronicae legis mutare noluerunt: tu, homo minimi consili, nullius auctoritatis, iniussu populi ac senatus, tota Sicilia recusante, cum maximo detrimento atque adeo exitio vectigalium totamtum totam O1: fort. tu totam (totam totam M = C) Hieronicam legem sustulisti?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme