Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

157 OBTVDERVNT EIVSeius om. V AVRIS TE SOCIVM PRAETORIS FVISSE. videsneVides V hoc quam clarum sit et fuerit, cum etiam Timarchides hoc metuat? concedesneconcedisne O non hoc crimen nos in tehoc crimen in te nos non V confingere, sed iam pridem ad crimen aliquam defensionem libertum quaerere? libertus et accensus tuus, et tibi ac liberis tuis omnibus in rebus coniunctus ac proximus, ad Apronium scribit vulgo esse ab omnibus ita demonstratum Metello, tibi Apronium in decumis sociumsotium in decumis O fuisse. FAC SCIAT IMPROBITATEM ARATORVM; IPSI SVDABVNT, Sl DI VOLVNT. QuodFac sciat... volent p2 in lac.volunt (dolunt V) Vcp: volent Op2 istuc, per deos immortalis, aut qua de causa excitatum esse dicamus in aratores tam infestum odium atque tantum? quantamquantam Vp pler.: tantam O: quam tantam al. iniuriam fecerunt Verri aratores ut eos etiam libertus et accensus eius tam irato animo acac VcO: aut p rell. litteris insequatur? neque ego huius fugitivi, iudices, vobis epistulamiud. vobis epist. V: iud. epist. vobis p rell. praeter O (vobis iud. epist.) recitassem, nisi ututi O ex ea totius familiae praecepta et instituta et disciplinam cognosceretis. videtis ut moneat Apronium quibus rebus ac muneribus sese cO: om. rell. insinuet in familiaritatem Metelli, Volteium corrumpat, scribas accensumqueaccensusque O, unde Muell. -osque pretio deleniatdeliniat p. ea praecipit quae vidit, ea monet alienum hominem quae domi didicit ipse; verum in hoc errat uno, quod existimat easdem vias ad omnium familiaritates esse munitas.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme