Book 3
153
non reprehendo Metellum,—pepercit homini amico et, quem ad modum ipsum dicere audivi, necessario: non reprehendo, inquam, Metellum, sed hoc miror, quo modo de quo homine praeiudicium noluerit fieri per recuperatores, de hoc ipseipse VcO: ipso p rell. non modo praeiudicarit verum gravissime ac vehementissime iudicarit. primum enim si Apronium absolutum iri putaretputabant V (l. 14 infra), nihil erat quod ullum praeiudicium vereretur; deinde si condemnato Apronio coniunctam cum eo Verris causam omnes erant existimaturi, Metellus quidem certe iam hoc iudicabat, eorum rem causamque esse coniunctam, qui statueretstatueret O: -it p rell. (praeter V statuerat) Apronio condemnato de isto praeiudicium futurum. et simul una res utrique rei est argumento, et aratores vi et metu coactos Apronio multo plus quam debuerint dedisse, et Apronium istius rem suo nomine egisse, cum L. Metellus statuerit non posse Apronium condemnari quin simul de istius scelere atque improbitate iudicaretur.