Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

152 tenetur igitur iam, iudices, et manifesto tenetur avaritia, cupiditas hominis, scelus, improbitas, audacia. quid? si haec quae dico ipsius amici defensoresque iudicarunt, quid amplius vultisamplius uoltis V (prob. Zielinski, p. 196): u. ampl. Op rell.? adventu L. Metelli praetoris, cum omnis eius comites iste sibi suo illo panchresto medicamento amicos reddidissetreddidisset VcO: redemisset p rell., aditum est ad Metellum; eductus est Apronius. eduxit vir primarius, C. Gallus senator; postulavit abab VcO: a p rell. (iii. §2) L. Metello ut ex edicto suo iudicium daret in Apronium, QVOD PER VIM AVT METVMet metum V ABSTVLISSET, quam formulam Octavianam et Romae Metellus habuerat et habebat in provincia. non impetrat, cum hoc diceretdiceret ei V Metellus, praeiudicium sea se cO de capite C. Verris per hoc iudicium nolle fieri. tota Metelli cohors hominum non ingratorumignotorum V nostri cO aderat Apronio; C. Gallus, homo vestri ordinis, a suo familiarissimo L. Metello iudicium ex edicto non potest impetrare.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme