Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

149 negare hoc, nisi forte negare omniaomnia negare O constituisti, nullo modo potes; palam res gesta est maximo conventu Syracusis; testis est tota provincia, propterea quod undique ad emendas decumas solent eo convenire. quod sive fateris sive convinceris, quot et quam manifestis inin om. cO (iii, §207): maximis in rebus ut d ita p rebus teneare non vides? primum tuam rem illam et praedam fuisse; nam nini O: nisi p rell. ita esset, cur tu Apronium malebas, quem omnes tuum procuratorem esse in decumis, tuum negotium ageretuum procuratorem... agere cO, mance p rell. loquebantur, quam Minucium decumas agri Leontini sumere? deinde immensum atque infinitum lucrum esse factum; nam si xxxxxx mZZZ tritici commotus (om. tu) p et pler. tu commotus non esses, certe hoc idem lucri Minucius Apronio libenter dedisset, si ille accipere voluisset.
150 quantam igitur illi spem praedae propositam arbitramur fuisse qui tantum praesens lucrum nulla opera insumpta contempserit atque despexerit? deinde ipse Minucius numquam tantitanti p: om. O habere voluisset, si decumas tu lege Hieronica venderes; sed quia tuis novis edictis et iniquissimis institutis plus aliquanto se quam decumas ablaturum videbat, idcirco longius progressus est. at Apronio semper plus etiam multo abs te permissum est quam quod edixeras. quantum igitur quaestum putamus factum esse per eum cui quidvis licitum sit, cum tantum lucri voluerit addere is cui, si decumas emisset, idem non liceret?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme