Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

135 cum eodem Apronio postea P. Scandilius, eques Romanus, quem vos omnes nostis, eandem sponsionem de societate fecit quam Rubrius facere voluerat. institit, oppressit, non remisit; facta est sponsio HS v ; coepit Scandilius recuperatores aut iudicem postulare.satisne vobis praetori improbo circumdati cancelli videntur in sua provincia, immo vero in sella ac tribunali, ut aut de suo capite iudicium fieri patiatur praesens ac sedens, aut confiteatur se omnibus iudiciis convinci necesse esse? sponsio est, NI TE APRONIVS SOCIVM IN DECVMIS ESSE DICAT; provincia tua est, ades, abs te iudicium postulatur; quid facis, quid decernis? recuperatores dicis te daturum. bene agis; tametsi qui tantis erunt cervicibus recuperatores qui audeant in provincia, cum praetor adsit, non solum contra voluntatem eius sed etiam contra fortunas iudicare?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme