Book 3
13
perpaucae Siciliae civitates suntsunt codd.: superiori O1: sunt superiore Muell. bello a maioribus nostris subactae; quarum ager cum esset publicus populi Romani factus, tamen illis est redditus; is ager a censoribus locari solet. foederatae civitates duae suntsunt duae O, quarum decumae venire non soleant, Mamertina et Tauromenitana, quinque praeterea sine foedere immunes civitatescivitates om. O, secl. Kayser ac liberae, Centuripina, Halaesina, Segestana, Halicyensis, Panhormitana; praeterea omnis ager Siciliae civitatum decumanus est, itemque ante imperium populi Romani ipsorum Siculorum voluntate et institutis fuit.
14
videte nunc maiorum sapientiamsap. maiorum O, qui cum Siciliam tam opportunum subsidium belli atque pacis ad rem publicam adiunxissent, tanta cura Siculos tueri ac retinere voluerunt ut non modo eorum agris vectigal novum nullum imponerent, sed ne legem quidem venditionis decumarum neveneve codd.: nec Muell. vendundi aut tempus aut locum commutarent, ut certo tempore anni, ut ibidem in Sicilia, denique ut lege Hieronica venderent. voluerunt eos in suis rebus ipsos interesse, eorumque animos non modo lege nova sed ne nomine quidem legis novonovo codd. praeter O (nove): novae Mueller commoveri.