Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 3

127 exspectate etiam, iudices, exspectateexspectate (post iudices) cO: om. p rell., si potestis, auctoritatem accusationis meae. dico aratores istius avaritia eiectos: scribit Metellus 'reliquos' ab se esse confirmatos. dico agros relictos arationesque esse desertasesse desertas Op al.: des. esse edd.: scribit Metellus aratorum esse 'penuriam'. hoc cum scribit, illud ostendit, deiectosdelectos f al.: deletos O, fortunis omnibus expulsos esse populi Romani socios atque amicos. quibus si qua calamitas propter istum salvis vectigalibus nostris accidisset, animum advertere tamen in eum vos oporteretoporteret O: oportebat p al., praesertim cum ea lege iudicaretis quae sociorum causa esset constituta: cum vero perditis profligatisque sociis vectigalia populi Romani sint deminuta, res frumentaria, commeatus, copiae, salus urbis atque exercituum nostrorum in posteritatem istius avaritia interierit, saltem populi Romani commoda respicite si sociis fidelissimis prospicere non laboratis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme