Book 3
1
omnes qui alterum, iudices, nullis impulsi inimicitiis, nulla privatim laesi iniuria, nullo praemio adducti in iudicium rei publicae causa vocant providere debent non solum quid oneris in praesentia tollant, sedsed VHO1: sed etiam p rell. (i, §106; Am. J. Ph. xxvi, p. 412) quantum in omnem vitam negoti suscipere conentur. legem enim sibi ipsi dicuntdicunt VHcO: indicunt p rell. innocentiae continentiaecontinentiae Vp rell.: om. HcO virtutumque omnium qui ab altero rationem vitae reposcunt, atque eo magis si id, ut ante dixi, faciunt nulla re commoti alia nisi utilitate communi.
2
nam qui sibi hoc sumpsit, ut corrigat mores aliorum ac peccata reprehendat, quis huic ignoscat si qua in re ipse abab VHp rell.: a O1k religione offici declinarit? quapropter hoc etiam magis ab omnibus eius modi civis laudandus ac diligendus est, quodqui d non solum abab VHpk: a cO re publica civem improbum removet, verum etiam se ipsum eius modi fore profitetur ac praestat ut sibi non modo communi voluntate virtutis atque offici, sed etiam vivi H: in O: ut c rell. quadam magis necessaria recte sit honesteque vivendum.