Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

118 fecerunt hoc multi apud maiores nostros, fecit etiam nuper homo clarissimus, Cn. Domitius, qui M. Silanum, consularem hominem, accusavit propter Aegritomari Transalpini hospitis iniurias. putarem me idoneum qui exemplum sequerer humanitatis atque offici, proponeremque spem meis hospitibus ac necessariis quo tutiorem sese vitam meo praesidio victuros esse arbitrarentur; cum vero in communibus iniuriis totius provinciae Stheni quoque causa contineatur, multique uno tempore a me hospites atque amici publice privatimque defendantur, profecto vereri non debeo ne quis hoc quod facio non existimet me summi offici ratione impulsum coactumquecoactumque malit abesse Zielinski (p. 194) suscepisse. atque ut aliquando de rebus ab isto cognitis iudicatisque et dede om. O1 iudiciis datis dicere desistamus, et, quoniam facta istius in his generibus infinita sunt, nos modum aliquem et finem orationi nostrae criminibusque faciamus, pauca ex aliis generibus sumemus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme