Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

111 quare de hospitio violato et de tuo isto scelere nefarioscelere nefario Opq: nef. scel. b rell. nilnil scripsi, Ziel. secutus (p. 144) queror; hoc dico non iis qui Sthenium norunt, hoc est nemini eorum qui in Sicilia fuerunt,—nemo enim ignorat quo hic in civitate sua splendore, qua apud omnis Siculos dignitate atque existimatione sit; sed ut illi quoque qui in ea provincia non fuerunt intellegere possint in quo homine tutu p rell.: om. O statueris exemplum eiuseius pq: huius O1 bd modi, quod cum propter iniquitatem rei tum etiam propter hominis dignitatem acerbum omnibus atque intolerandum videretur.
112 estne Sthenius is qui, omnis honores domi suae facillime cum adeptus esset, amplissime ac magnificentissime gessit, qui oppidum non maximum maximis ex pecunia sua locis communibus monumentisque decoravit, cuius de meritis in rem publicam Thermitanorum Siculosque universos fuit aenea tabula fixa Thermis in curia, in qua publice erat de huius beneficiis scriptum et incisum? quae tabula tum imperio tuo revulsa, nunc a me tamen deportatadeportata CO1: report. rell. est, ut omnes huiushuius Cp rell.: eius O honores inter suos et amplitudinem possent cognoscere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme