Book 2
105
ex istisistis p codd. praeter O (his) etiam tu rebus effugere te posse confidis, cum te nos non opinione dubia, sed tuis vestigiis persequamur, quae tu in tabulis publicis expressa ac recentia reliquisti? is mihi etiam Sthenium litteras publicas corrupisse causa incognita iudicavit, qui defendere non poteritpoterit Pluyg. edd.: potuit cO: potuerit b rell. (§180 infra) se non inin Lamb.: ex codd. (om. cO) ipsius Stheni nomine litteras publicas corrupisse?
106
videte porro aliam amentiam; videte ut, dum expedire sese vult, induat. cognitorem adscribit Sthenio—quem? cognatum aliquem aut propinquum? non. Thermitanum aliquem, honestum hominem ac nobilem? ne id quidem. at Siculum, in quo aliquis splendor dignitasque esset? neminem. quidQuid ergo (g suprascr. o) O igitur? civem Romanum. cui hoc probari potest? cum esset Sthenius civitatis suae nobilissimus, amplissima cognatione, plurimis amicitiis, cum praeterea tota Sicilia multum auctoritate et gratia posset, invenire neminem Siculum potuit qui pro sepro se om. O cognitor fieret? hoc probabis? an ipse civem Romanum maluit? cedo cui Siculo, cum is reus fieret, civis Romanus cognitor factus umquam sit. omnium praetorum litteras qui ante tete om. d (antea b) fuerunt profer, explica; si unum inveneris, ego hoc tibi, quem ad modum in tabulis scriptum habes, ita gestum esse concedam.