Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

103 dicit praeterea testimonium tota Sicilia, quae in communibus postulatis civitatum omnium consulibus edidit, rogare atque orare patres conscriptos ut statuerent ne absentium nomina reciperentur. qua de re Cn. Lentulum, patronum Siciliae, clarissimum adulescentem, dicere audistis, Siculos, cum se causam quae sibi in senatu pro his agenda esset docerent, de Stheni calamitate questos esse, propterque hanc iniuriam quae Sthenio facta esset eos statuisse ut hoc quod dico postularetur.
104 quae cum ita essent, tantane amentia praeditus atque audacia fuisti ut in re tam clara, tam testata, tam abs te ipso pervulgata tabulas publicas corrumpere auderes? at quem ad modum corrupisti? nonne ita ut omnibus nobis tacentibus ipsae tuae tetuae te O: te om. pqb: te tuae vulg. (post condemnare ed. Rom.) tabulae condemnare possent? cedocedo cO: om. rell., quaeso, codicem, circumfer, ostende. videtisne totum hochoc totum O nomen, coram ubi facit delatum, esse in litura? quid fuit istic antea scriptum? quod mendum ista litura correxit? quid a nobis, iudices, exspectatis argumenta huius criminis? nihil dicimus; tabulae sunt in medio, quae se corruptas atque interlitas esse clamant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme