Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

96 eo die transigi nihil potuit, quod et id temporis erat et ille pater istius invenerat homines qui dicendo tempus consumerent. postea senex Verres defensores atque hospites omnis Stheni convenit, rogat eos atque orat ne oppugnent filium suum, de Sthenio ne laborent; confirmat iis curaturum se esse ne quid ei per filium suumsuum om. O1 noceretur; se homines certos eius rei causa in Siciliam et terra et mari esse missurum. et erat spatium dierum fere xxx ante Kalendas Decembris, quo diedie cO: om. p rell. iste ut Syracusis Sthenius adesset edixerat.
97 commoventur amici Stheni; sperant fore ut patris litteris nuntiisque filius ab illo furore revocetur. in senatu postea causa non agitur. veniunt ad istum domestici nuntii litterasquelitteras (sine que) O a patre adferunt ante Kalendas Decembris, cum isti etiam tum de Sthenio in integroin integro cO1: integra rell. tota res esset, eodemque eiei om. O1 tempore de eadem re litterae complures a multis eius amicis ac necessariis adferuntur.hic iste, qui prae cupiditate neque offici sui neque periculi neque pietatis neque humanitatis rationem habuisset umquam, neque in eo quod monebatur auctoritatem patris neque in eo quod rogabatur voluntatem anteponendam putavit libidini suae, mane Kalendis Decembribus, ut edixerat, Sthenium citari iubet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme