Book 2
95
hic qui Romam pervenisset, satisque feliciter anni iam adverso tempore navigasset, omniaque habuisset aequiora et placabiliora quam animum praetoris atque hospitis, rem ad amicos suos detulit, quae, ut erat acerba atque indignaet ind. O (§89 supra), sic videbatur omnibus. itaque in senatu continuo Cn. Lentulus et L. GelliusL. Gellius cO: Lucullus pb, Lucillus rell. consules faciunt mentionem placere statui, si patribus conscriptis videretur, ne absentes homines in provinciis rei fierent rerum capitalium; causam Stheni totam et istius crudelitatem et iniquitatem senatum docent. aderat in senatu Verres pater istius, et flens unum quemque senatorumsenatorum O: -em p rell. rogabat ut filio suo parceret; neque tamen multum proficiebat; erat enim summa voluntas senatus. itaque sententiae dicebantur: CVM STHENIVS ABSENS REVSabsens reus pb vulg.: reus abs. Oqr FACTVS ESSET, DE ABSENTE IVDICIVM NVLLVM FIERIfieri nullum O PLACERE, ET, Sl QVOD ESSET FACTVM, ID RATVM ESSE NON PLACERE.