Book 2
91
iste homo omnium aequissimus atque a cupiditatecupiditate cO: cupid. omni p rell. remotissimus se cogniturum esse confirmat; paratum ad causam dicendam venire hora nona iubet. non erat obscurum quid homo improbus ac nefarius cogitaret; neque enim ipse satis occultarat, nec mulier tacere potueratpotuerat O: poterat p rell.. intellectum est id istum agere ut, cum Sthenium sine ullo argumento ac sine teste damnasset, tum homo nefarius de homine nobili atque id aetatis suoque hospite virgis supplicium crudelissime sumeret. quod cum esset perspicuum, de amicorum hospitumque suorum sententia Thermis Sthenius Romam profugit: hiemi fluctibusque sese committere maluit quam non istam communem Siculorum tempestatem calamitatemque vitaretvitaret O (iii, §99: iv, §39): vitare rell. edd..
92
iste homo certus et diligens ad horam nonam praesto est, Sthenium citari iubet. quem posteaquam videt non adesse, dolore ardere atque iracundia furere coepit, Venerios domumdomum cO: in domum p rell. Stheni mittere, equis circum agros eiusequis cO: equites p rell. villasque dimittere. itaque dumdum cO: cum p rell. exspectat quidnam sibi certi adferatur, ante horam tertiam noctis de foro non disceditdiscedit O: discessit p rell.. postridie mane descendit; Agathinum ad se vocat; iubet eum de litteris publicis in absentem Sthenium dicere. erat eius modi causa ut ille ne sine adversario quidem apud inimicum iudicem reperire posset quid diceret;