Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

83 StheniusStenius Stangl, Pseudoasconiana, p. 69 est, hichic O, Arus. Mess.: is rell. qui nobis adsidet, Thermitanus, antea multis propter summam virtutem summamque nobilitatem, nunc propter suam calamitatemsummam calam. J. J. Hartman atque istius insignem iniuriam omnibus notus. huius hospitio Verres cum esset usus, et cum apud eum non solumnon solum edd.: solum O (in quo omittuntur, ut saepe, per incuriam verba sed etiam habitasset): non modo solum pkb: non modo vulg., prob. Stangl. Cf. §18 supra Thermis saepenumero fuisset, sed etiam habitasset, omnia domo eius abstulit quae paulo magis animum cuiuspiam aut oculos possent commovere. etenim Sthenius ab adulescentia paulo studiosius haechanc O compararat: supellectilem ex aere elegantiorem et Deliacam et Corinthiam, tabulaset tabulas O pictas, etiam argenti bene facti, prout Thermitani hominis facultates ferebant, satis. quae cum esset in Asia adulescens studiose, ut dixi, compararat, non tam suae delectationis causa quam ad invitationes adventusque nostrorum hominum, suorumsuorum om. cO1 (§54 supra) amicorum atque hospitum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme