Thesauros Literature Oratory In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Book 2

81 verum si de pecunia testibus planum facere non possem, illud negare posses aut nunc negabis, te consilio tuo dimisso, viris primariis qui in consilio C. Sacerdoti fuerant tibique esse solebant remotis, de re iudicata iudicavisse? teque eum quem C. Sacerdos adhibito consilio causa cognita absolvisset, eundem remoto consilio causa incognita condemnasse? cum haec confessus eris, quae in foro palam Syracusis in ore atque in oculis provinciae gesta sunt, negato tum sane, si voles, te pecuniam accepisse: reperies, credo, aliquem qui, cum haec quae palam gesta sunt videat, quaerat quid tu occulte egeris, aut qui dubitet utrum malit meis testibus an tuis defensoribus credere.
82 dixi iam anteante O: antea rell. (iii, §§24, 63, 130: iv, §73) me non omnia istius quae in hoc genere essent enumeraturum, sed electurum ea quae maxime excellerent. accipite nunc aliud eius facinus nobile et multis locis saepe commemoratum, et eius modi ut in uno omnia maleficia inesse videantur. attendite diligenter; invenietis enimAttendite dil. inv. enim cO: Attendite enim dil. inv. p rell. id facinus natum a cupiditate, auctum per stuprum, crudelitate perfectum atque conclusum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme