Book 2
76
retinete, retinete hominem in civitate, iudices, parcite et conservate, ut sit qui vobiscum res iudicet, qui in senatu sine ulla cupiditate de bello et pace sententiam ferat. tametsi minus id quidem nobis, minusminus (ante populo) p rell.: et O: om. b populo Romano laborandum est, qualis istius in senatu sententia futura sit. quae enim eius auctoritas erit? quando iste sententiam dicere audebit aut poterit? quando autem homo tantae luxuriae atque desidiaeluxuriae... desidiae O1: -a... -a p rell. nisi Februario mense aspirabit in curiam? verum veniat sane, decernat bellum Cretensibus, liberet Byzantios, regem appellet Ptolomaeum, quae vult Hortensius omnia dicat et sentiat; minus haec ad nos, minus ad vitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum nostrarum periculum pertinenthaec... pertinent p rell.: hoc... pertinet O.