Book 2
71
quo posteaquam est ventumventum est b et O pr., corr. m. 1, cum in consilium frequentes convenissent idem qui solebant, et hac unauna om. O1 spe tota defensio Sopatri niteretur, consili frequentia et dignitate, et quod erant, ut dixi, idem qui antea Sopatrum eodem illo crimine liberarant, cognoscite hominis apertam ac non modo nonnon modo non Muell. ratione, sed ne dissimulatione quidem tectam improbitatem et audaciam. M. Petilium, equitem Romanum, quem habebat in consilio, iubet operam dare, quod rei privatae iudex esset. Petilius recusabat, quod suos amicos, quos sibi in consilioin consilio O1: om. rell. esse vellet, ipse Verres retineret in consilio. iste homo liberalis negat se quemquam retinere eorum qui Petilio vellent adesse. itaque discedunt omnes; nam ceteri quoque impetrant ne retineantur; qui se velle dicebant alterutri eorum qui tum illud iudicium habebant adesse. itaque iste solus cum sua cohorte nequissima relinquitur.